quarta-feira, 18 de dezembro de 2013

Lingua Latina Moderna I

autocinetum

Ecce autocinetum! Autocinetum, quod est in imagine supra, pulchrum, novum optimumque est. Cuius coloris est autocinetum in imagine? Id est rubrum ut pulchrae rosae quae in hortis villarum Romanarum sunt. Viri Brasilienses amant autocineta bona, sed non semper pecuniam habent ad emendum autocinetum bonum et novum. Itaque multi sunt viri qui autocinetum antiquum habent. 

Et tu, discipule? Habesne autocinetum? Scribe, quaeso, de autocineto tuo (pulchrum, novum, bonum, malum, antiquum, novum, etc.). Sic incipis: "Autocinetum meum est...".

3 comentários:

  1. Autocinetum habeo. Autocinetum meum griseum est. Is non antiquum, sed nouum est quia fabricatum est ab anno CIƆCIƆXI. Autocinetum meum quattuor ianuas habet. Autocinetum meum e Argentinā provenit.

    Vítor Pereira

    ResponderExcluir
  2. Salve, Victor optime!

    Optimum responsum dedisti pulchrumque autocinetum tuum esse puto!

    Vide: scribere "CIƆCIƆXI" pravum non est, sed est forma nimis antiqua; melius est "MMXI".

    Vale!

    ResponderExcluir
  3. Autocinetum quod in domo mea est non meum est patris autem matrisque mei est. Id est cinereum et bonum, quia me portat. Non novum neque antiquum id est annus autem eius nescio. Quattuor ostia habet.

    Tuus in Christo,
    Rafael Martins

    ResponderExcluir