sexta-feira, 20 de dezembro de 2013

Lingua Latina Moderna II


Ecce computatrum, machina moderna utilissima (sed si munere suo non fungitur, irati fimus)! Computatrum generaliter quattuor ex partibus constat: unitas centralis, claviatura, globulus (vel mus), quadrum computatrale. In unitate centrali est computatri "cerebrum" quod appellatur "discus rigidus"; in eo computatrum magnum rerum numerum (ut, exempli gratia, scapi, programmata, data)  in sua "memoria" retinet. Per quadrum computatrale textus necnon litteras electronicas legimus, pelliculas aspicimus, ludimus aliasque multas res facimus. Per claviaturam scribimus (id quod scribimus in quadro computatrali apparet). Per globulum (vel murem) eligimus ea quae videre vel facere volumus; postquam eligimus, globulum premimus et id quod volumus facere vel videre in quadro computatrali apparet.

Nobis computatrum magno auxilio est atque per id multa perficimus, quamquam nonnulli computatrum tantum ad interrete utile esse putant. 

Nenhum comentário:

Postar um comentário