domingo, 22 de dezembro de 2013

De laophoro e via deverso


Dies dominica, XXII mensis Decembris (vel, more antiquorum, Solis die, a.d. XI kal. Ianuarias), in via Brasiliensi nomine "Regis Bittencourt" quae inter urbes Flumen Ianuarii et Curitybam interest magna calamitas facta est. Laophorum vehens LIV viatores, cum prope oppidum Sanctum Laurentium a Monte in provincia Sancto Paulo esset, e via devertit atque in clivum lapsum est. Saltem XIV viatores perierunt et XXXII vulnerati sunt. Gubernator laopohori dixit 'repente sibi gubernationem defuisse'; alii vero dicunt 'eum gubernantem dormivisse'; Quidquid est, is de homicidio involuntario accusatus est.

Nenhum comentário:

Postar um comentário