quarta-feira, 18 de dezembro de 2013

De Maria Sanctissima



In ecclesiis piae feminae Mariam sic invocant: "Tota pulchra es, Maria, et macula non est in te! Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu advocata nostra! Pia es, munda, pura, immaculata in vita tua, regina patriarcharum, regina prophetarum; tu gratia plena regnas, domina animarum nostrarum. Quam pulchra es, et quam decora!

(Textus promptus ex libro cui titulus est "Latini textus selecti" a Stephano Torelli scripto. Hic textus in pagina tertia libri invenitur).

3 comentários:

  1. Unum vocabulum abest in texto. Textus recte dicit: "Tota pulchra es, Maria, et macula ORIGINALIS non est in te!". Hoc scio quia cantavi hoc textum in Festo Conceptione Immaculata B. Mariae Virginis.

    ResponderExcluir
  2. Victor carissime, Salve!

    Ego nesciebam vocabulum "originalis" in textu esse. Stephanus Torelli, vir qui textum scripsit, in textu hoc vocabulum non posuit. Gratias tibi ago pro admonitione!

    Quamquam verum est quod dicis, omnia nomina substantiva illius textus desinunt in "-a" in casu nominativo singulari, id est, sunt nomina primae declinationis ut textus a discipulis qui linguam Latinam discere incipiunt facile legi possit. Itaque Stephanus, ut credo, putavit vocabulum "originalis" ad textum addere non convenisse.

    Vale, carissime!

    ResponderExcluir