quarta-feira, 18 de dezembro de 2013

Gaudeamus igitur!

Iis qui linguas peregrinas discere volunt, utilissima instrumenta sunt carmina. Per carmina non solum nova vocabula discimus, sed etiam illorum vocabulorum, quorum iam obliti sumus, meminimus. Praeterea rhytmus cantus res discendas faciliores reddit et nos eas melius in memoria retinemus.

Carmen quod vobis hodie offero est "Gaudeamus Igitur".

Hoc carmen composuit poeta germanicus Christianus Gulielmus Kindleben saeculo XVIII. Ad hoc carmen componendum, poeta in textu mediaevali saeculo XIII scripto nixus est.

Ecce verba carminis:


Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Gaudeamus igitur, iuvenes dum sumus!
Post iucundam iuventutem, post molestam senectutem,
nos habebit humus, nos habebit humus.

Ubi sunt, qui ante nos, in mundo fuere?
Ubi sunt, qui ante nos, in mundo fuere?
Vadite ad superos, transite ad inferos.
Ubi? Iam fuere. Ubi? Iam fuere!

Vita nostra brevis est, brevi finietur.
Vita nostra brevis est, brevi finietur.
Venit mors velociter, rapit nos atrociter,
nemini parcetur, nemini parcetur! 

Vivat Academia, vivant professores!
Vivat Academia, vivant professores!
Vivat membrum quodlibet, vivant membra quælibet,
semper sint in flore, semper sint in flore!

Vivant omnes virgines, faciles, formosæ.
Vivant omnes virgines, faciles, formosæ. 
Vivant et mulieres, teneræ, amabiles,
bonæ, laboriosæ, bonæ, laboriosæ!

Vivat et res publica et qui, illam regit.
Vivat et res publica et qui, illam regit.
Vivat nostra civitas, mæcenatum caritas.
Quæ nos hic protegit, quæ nos hic protegit.

Pereat tristitia, Pereant osores. 
Pereat tristitia, Pereant osores. 
Pereat diabolus, Quivis antiburschius 
Atque irrisores, Atque irrisores.




Nenhum comentário:

Postar um comentário