quinta-feira, 27 de fevereiro de 2014

In villa Cavalliera

Ferdinandus cum duobus amicis ambulat in via Flaminia. Via Flaminia non tam longa est, itaque ii fessi non sunt. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus ab oppido in viam ambulant et ad villam Cavallieram eunt. Marcellus in villa Cavalliera multas personas videt. In villa sunt multae personae: duae puellae et duae feminae et unus vir. Ubi est villa Cavalliera? Villa Cavaliera est in Italia. In Italia multae et magnae viae villaeque sunt. 
Femina in via Flaminia ambulat: ea orcam supra caput et multos ramos portat. Quae femina est? Femina quae in via Flaminia ambulat est Bruna. Ligna quae Bruna portat non sunt gravia, sunt autem levia. Bruna ab oppido quoque ad villam Cavallieram it. Per portam intrat, personas salutat et ad domum suam it. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus multos panes et unam ovem emunt. 
Villa Cavalliera formosa est, cum multis rosis et arboribus et canibus et felibus et ceteris. Personae bonae sunt. Quae personae? Personae quae in villa sunt. Puellae matres adiuvant. Quae puellae? Puellae quae cum matribus suis sunt. Dominus sine cane suo est. Qui dominus? Dominus qui baculo suo ambulat.
Sol in caelo supra villam. Caelum est formosum, color eius cyaneus est. Magnum vastumque est caelum. Caelum tam magnum est quam Oceanus.
Ferdinandus et Marcellus et Vinicius ex villa per portam exeunt et abeunt. Quo eunt? Romam eunt.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.
Scaena Tertia – In Lectione Secunda Personae: Aurelius, Flavius, Fabius, Camilla, Laetitia.
Aurelius Flavio respondet, quia bonus magister est. Aurelius multam scientiam habet, nimis est industruius cum multis libris et semper paratus ad docendum. Aurelius respondet: Universum est magnum quia spatium se dilatat; praeterea motum habet. Camilla interrogat: Quid sunt Terra et luna? Aurelius Camillae dicit: Terra nostra stella vaga est cum multis metallis, plantis, animalibus, hominibus. Sol terram illustrat et circum solem motus terrae "ellipsis" vocatur. Luna quoque terram illustrat, quia deflectit lucem solis. Flavius interrogat: Quot stellae sunt? Aurelius Flavio respondet: In Universo sunt multae stellae. Bene, discipuli et discipulae, intellegitisne? Discipuli et discipulae diciunt: Siiiiiiiiiiic, magister! Aurelius: Bene, lectio finita est. In sequentem lectionem. Valete!
Disicpuli et discipulae abeunt. In atrio nullae fenestrae sunt et magister ex ostio venit cum aliis magistris.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.