terça-feira, 6 de maio de 2014


Puella cum quattuor pullis.
Puella formosa est et ridet. Quae est puella? Puella est Bruna. Bruna cum canibus suis ludit et canes sunt famelici. Suntne quattuor canes? Puella canes numerat: Unus et duo et tres et quattuor. Quattuor tantum! Canes a Bruna numerantur. Canis non ova, sed pullos vivos parit. Canes sunt formosi. Puella in Italia habitat cum familia sua. Familia sua est magna. Bruna duos fratres habet : Marcum et Marcellum. Ii absunt. Bruna cibum sumit et canibus dat. Canes sunt laeti. Cibus levis est. Canes semper Brunam quaerunt quandocumque famelici sunt. Qualis est domus eius? Domus Brunae magna et pulchra est. Pater et mater absunt quia laborant. Serva Brunam curat. Bruna curatur a serva. A qua serva? Serva a qua Bruna curatur est Sempronia. Bruna ab illa serva curatur. Sempronia semper domum mundat et rosas carpit et domum ornat, itaque domus est excelsa. Serva bona semper sedula est. Servae malae non laborant in domo domini.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

Duae puellae et una femina in campo ambulant
In campo non est collis; ergo montem parvum non habet. Tres personae sunt in campo. Sol in caelo est supra campum. In caelo multi nubes videntur. In silva multae arbores sunt. Inter arbores sunt multae viae. Sol inter arbores duas puellas et unam feminam illustrat. Sub arbore umbra est. Puellae et femina in via errant: eae ad arborem ambulant. Puellae currunt ante feminam: iam eae procul a femina sunt. Femina, quam puellae sub arbore in umbra expectant, mater puellarum non est. Quae femina est? Femina amica puellarum est. Quod nomen est ei? Camilla est. Puellae laetae Camillam advenire vident. Iulia est fessa; itaque ea sonore spirat. Altera puella, quae est? Ea est bona consobrina Laura. Iulia et Laura cum femina sunt. In silva multa animalia vivunt. Suntne multae aves? Ita. Aves in aere volant et aves in arboribus sunt. In arboribus multi rami sunt cum nidis. Aves nidos faciunt in arboribus. Nidi inter folia arborum se occultant. In nidis sunt ova et pulli. Laura in arbores ascendere non potest quia arbores sunt altae; cadere potest. Inter arbores, in terra, sunt vestígia leonum et hominum et canum et ceterorum animalium. Nox est periculosa, quia sunt in campo multae bestiae ferae. Homines bestiam feram timent. Ferae et homines amici non sunt, itaque dormire in campo non possunt. Camilla et Laura et Iulia surgunt et eunt ad villam. Camilla est fessa et dies est manere tarde.

domingo, 23 de março de 2014

Europa et taurus albus



Europa, formosa puella, amicas visitat. Optimum est apud veros amicos esse. Sic Europa valde gaudet.

Nunc per oram puellae ambulant. Caelum serenum est et placidae undae albam arenam mulcent. Laetae puellae libenter cantant, ludunt et rident.

Subito autem taurum album prope aquam vident. Taurus, magna bestia, puellas praeter Europam terret. Vere taurus immensus est, inquit Europa, sed minime periculosus; ad taurum vado. Animosa puella in taurum irruit; mox super tergum sedet.

Taurus aquam intrat et puellamin altum oceanum portat. Frustra flet clamatque Europa. Per multas horas taurus natat et Europam in Cretam portat.

Subito autem taurus jam non est, sed deus! Cur doles? Quid times? Iuppiter ego sum. Beata puella es, quia hodie sum, et in perpetuum, maritus tuus.

(Hic textus in libro cuius titulus est "Latina Essentia", a Antonio Martinez de Rezende scripto, invenitur).

quinta-feira, 27 de fevereiro de 2014

In villa Cavalliera

Ferdinandus cum duobus amicis ambulat in via Flaminia. Via Flaminia non tam longa est, itaque ii fessi non sunt. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus ab oppido in viam ambulant et ad villam Cavallieram eunt. Marcellus in villa Cavalliera multas personas videt. In villa sunt multae personae: duae puellae et duae feminae et unus vir. Ubi est villa Cavalliera? Villa Cavaliera est in Italia. In Italia multae et magnae viae villaeque sunt. 
Femina in via Flaminia ambulat: ea orcam supra caput et multos ramos portat. Quae femina est? Femina quae in via Flaminia ambulat est Bruna. Ligna quae Bruna portat non sunt gravia, sunt autem levia. Bruna ab oppido quoque ad villam Cavallieram it. Per portam intrat, personas salutat et ad domum suam it. Ferdinandus et Vinicius et Marcellus multos panes et unam ovem emunt. 
Villa Cavalliera formosa est, cum multis rosis et arboribus et canibus et felibus et ceteris. Personae bonae sunt. Quae personae? Personae quae in villa sunt. Puellae matres adiuvant. Quae puellae? Puellae quae cum matribus suis sunt. Dominus sine cane suo est. Qui dominus? Dominus qui baculo suo ambulat.
Sol in caelo supra villam. Caelum est formosum, color eius cyaneus est. Magnum vastumque est caelum. Caelum tam magnum est quam Oceanus.
Ferdinandus et Marcellus et Vinicius ex villa per portam exeunt et abeunt. Quo eunt? Romam eunt.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.
Scaena Tertia – In Lectione Secunda Personae: Aurelius, Flavius, Fabius, Camilla, Laetitia.
Aurelius Flavio respondet, quia bonus magister est. Aurelius multam scientiam habet, nimis est industruius cum multis libris et semper paratus ad docendum. Aurelius respondet: Universum est magnum quia spatium se dilatat; praeterea motum habet. Camilla interrogat: Quid sunt Terra et luna? Aurelius Camillae dicit: Terra nostra stella vaga est cum multis metallis, plantis, animalibus, hominibus. Sol terram illustrat et circum solem motus terrae "ellipsis" vocatur. Luna quoque terram illustrat, quia deflectit lucem solis. Flavius interrogat: Quot stellae sunt? Aurelius Flavio respondet: In Universo sunt multae stellae. Bene, discipuli et discipulae, intellegitisne? Discipuli et discipulae diciunt: Siiiiiiiiiiic, magister! Aurelius: Bene, lectio finita est. In sequentem lectionem. Valete!
Disicpuli et discipulae abeunt. In atrio nullae fenestrae sunt et magister ex ostio venit cum aliis magistris.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

sexta-feira, 31 de janeiro de 2014

Scaena Tertia – In Lectione de Universo

Personae: Aurelius, Flavius, Fabius, Camilla, Laetitia.
Tres discipuli ad atrium magistri eunt, et ante ostium stant. Fabius ostium pulsat, aperit, in atrium intrat cum duabus discipulis. Aurelius discipulas salutat, et magister a Laetita et Camilla salutatur. Fabius: Ignosce mihi, Magister. Haec sunt Camilla et Laetitia. Aurelius dicit: Salvete, meae discipulae! Ut Valetis? Prima, Camilla, dicit: Bene! Veniam peto, magister! Altera, Laetitia, dicit: Bene! Ignosce mihi. Aurelius imperat: Sumite librum et aperite libros in pagina prima. In capitulo primo sunt tres paginae cum imaginibus et scriptis et exemplis. Titulus capituli primi est Universum. Universum est vastum et immensum cum multis stellis. Stellae sunt nimis calidae et magnae. Nostra stella, Sol, quoque magna et calida est. Flavius et Camilla: Non Intellego! Aurelius: Quisque vice sua! Quid clarum non est, Camilla? Camilla Aurelio dicit: In qua pagina est? Aurelius (Iratus): Animadverte, Camilla! Sumus in pagina prima, in verso tertio: Universum. Aurelius Flavium interrogat: Quid clarum non est, Flavi? Flavius: Cur universum magnum est? Aurelius Tacet.
(Scaena scripta a discipulo nostro nomine Ferdinandus Golombieski.)

quinta-feira, 30 de janeiro de 2014

Exercitium - IV



Audi narrationem et responde eis quae infra interrogantur:

1) Ubi habitat Claudia?
2) Num pater Claudiae servus est?
3) Cur amat Claudia hortum?
4) Quae puella est apud Claudiam in horto?
5) Quid agunt puellae in villa Claudi?
6) A quo ostium villae aperitur?
7) Quid Claudia dat Claudio?
8) Quid dat pater filiae? Et amicae eius ?