terça-feira, 6 de maio de 2014


Puella cum quattuor pullis.
Puella formosa est et ridet. Quae est puella? Puella est Bruna. Bruna cum canibus suis ludit et canes sunt famelici. Suntne quattuor canes? Puella canes numerat: Unus et duo et tres et quattuor. Quattuor tantum! Canes a Bruna numerantur. Canis non ova, sed pullos vivos parit. Canes sunt formosi. Puella in Italia habitat cum familia sua. Familia sua est magna. Bruna duos fratres habet : Marcum et Marcellum. Ii absunt. Bruna cibum sumit et canibus dat. Canes sunt laeti. Cibus levis est. Canes semper Brunam quaerunt quandocumque famelici sunt. Qualis est domus eius? Domus Brunae magna et pulchra est. Pater et mater absunt quia laborant. Serva Brunam curat. Bruna curatur a serva. A qua serva? Serva a qua Bruna curatur est Sempronia. Bruna ab illa serva curatur. Sempronia semper domum mundat et rosas carpit et domum ornat, itaque domus est excelsa. Serva bona semper sedula est. Servae malae non laborant in domo domini.

Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

Nenhum comentário:

Postar um comentário