domingo, 23 de março de 2014

Europa et taurus albus



Europa, formosa puella, amicas visitat. Optimum est apud veros amicos esse. Sic Europa valde gaudet.

Nunc per oram puellae ambulant. Caelum serenum est et placidae undae albam arenam mulcent. Laetae puellae libenter cantant, ludunt et rident.

Subito autem taurum album prope aquam vident. Taurus, magna bestia, puellas praeter Europam terret. Vere taurus immensus est, inquit Europa, sed minime periculosus; ad taurum vado. Animosa puella in taurum irruit; mox super tergum sedet.

Taurus aquam intrat et puellamin altum oceanum portat. Frustra flet clamatque Europa. Per multas horas taurus natat et Europam in Cretam portat.

Subito autem taurus jam non est, sed deus! Cur doles? Quid times? Iuppiter ego sum. Beata puella es, quia hodie sum, et in perpetuum, maritus tuus.

(Hic textus in libro cuius titulus est "Latina Essentia", a Antonio Martinez de Rezende scripto, invenitur).

Nenhum comentário:

Postar um comentário