quinta-feira, 30 de janeiro de 2014

Exercitium - IV



Audi narrationem et responde eis quae infra interrogantur:

1) Ubi habitat Claudia?
2) Num pater Claudiae servus est?
3) Cur amat Claudia hortum?
4) Quae puella est apud Claudiam in horto?
5) Quid agunt puellae in villa Claudi?
6) A quo ostium villae aperitur?
7) Quid Claudia dat Claudio?
8) Quid dat pater filiae? Et amicae eius ?

5 comentários:

  1. Salve, magister.

    Narratio:

    "Claudia est puella Romana quae habitat in magna villa prope Capuam. Pater eius, Claudius, est vir pecuniosus et dominus multorum servorum multarumque ancillarum. Claudia amat hortum suum quia in eo multae sunt rosae pulcrae quae eam delectant. Solane Claudia in horto rosas carpit? Non sola, sed cum Livia. Quae est Livia? Livia est Claudiae amica. Amicae non solum rosas carpunt in horto, sed etiam per peristylum currunt, aquam ex impluvio sumunt et rident. Iam pater ad villam cum quinque servis advenit et ostium villae pulsat. Ostium ab ostiario aperitur et pater in villam intrat. Claudia ad Claudium currit eique multa oscula dat. Pater laetus filae malum dat. Amicae autem filiae dat pirum."

    Ecce responsa mea:

    1) Claudia in magna villa prope Capuam habitat;
    2) Pater Claudiae non servus, sed dominus qui multos servos multasque ancillas habet;
    3) Claudia hortum amat quia in eo multae sunt rosae pulchrae;
    4) Puella quae est in horto apud Claudiam est Livia, amica eius;
    5) Puellae in villa rosas carpit, per peristylum currunt, aquam ex impluvio sumunt et rident;
    6) Ostium villae ab ostiario aperitur;
    7) Claudia Claudio multa oscula dat;
    8) Pater filae malum dat et amicae Claudiae pira dat.

    Vale

    ResponderExcluir
  2. Carissimus Magister, responsa mea haec sunt:


    1) Claudia in magnâ vîllâ prope Capuam habitat.

    2) Pater Cladiae servus nôn est, immô pecûniôsus dominus est.

    3) Hortus ab Claudiâ amatur quia is multae pulchrae rosae quae eam delectant habet.

    4) Puella quae cum Claudiâ in hortô est est Livia, amica eius.

    5) Puellae rosâs carpunt et per peristylum currunt et, laetae, sumunt aqua ex impluviô.

    6) Ostium ab ôstiâriô aperitur.

    7) Claudia Cladiô multâ osculâ dat.

    8) Pater fîliae et amicae eius mâlum pirumque dat, malum fîliae et pirum amicae.

    Gratias tibi ago!

    Leonardus Celestinus aut Leonardum Celestinum ...

    ResponderExcluir
  3. 1) Claudia in magna villa prope Capuam habitat.

    2) Immo! Pater eius dominus multorum servorum et multarum ancillarum est!

    3) Quia in horto sunt multae rosae pulchrae.

    4) Livia, amica Claudiae, est apud eam in horto.

    5) Puellae rosas carpit et per peristylum currunt, aquam ex impluvio sumunt et rident.

    6) Ostium ab ostiario aperitur.

    7) Claudia Claudio multa oscula dat.

    8) Pater filiae malum dat et amicae filiae pirum dat.

    ResponderExcluir