sábado, 25 de janeiro de 2014

Scaenae in schola


Scaena Prima – Classis Personae: Magister et discipuli.
In schola, Aurelius est magister cum quattuor novis discipulis. Materia est studium astrorum, stellarum inter alia. Magister est in atrio. Flavius et Fabius per ostium intrant et magistrum salutant: Flavius et Fabius salutant: Salve, Magister! Magister respondet: Avete, discipuli carissimi! Flavius magistrum interrogat: Quod nomen est tibi? Magister respondet: Mihi nomen est Marcus Aurelius. Aurelius Flavium et Fabium interrogat: Quod nomen sunt vobis? Flavius respondet: Mihi nomen est Flavius. Fabius respondet: Mihi nomen est Fabius. Aurelius dicit: Mihi pergratum est vos convenire! Ubi sunt ceteri dicipuli? Quot dicipuli sunt? Fabius respondet: In schola sunt duo discipuli et duae dicipulae. Aurelius: Quod nomen sunt eis puellis? Flavius: Alteri est Laetitia, alteri est Camilla. Aurelius: Laetitia et Camilla? Cur ad lectionem non veniunt? Fabius respondet: Letitia et Camilla sunt illic, in peristylo, cum computatro. Laetitia et Camilla non veniunt quia in interreti navigant. Aurelius Fabio dicit: Bene, voca eas, Fabi! Fabius : Ita, Magister.
Scaena Secunda – In peristylo cum computatro.
Personae: Fabius, Laetitia, Camilla.
Fabius eas vocat: Laetitia et Camilla, magister vos vocat. Quid agitis? Incipit Schola. Animadvertite! Laetitia dicit: Quid est? Cur incipit schola? Iamne est schola? Fabius: Schola iam est; Aurelius novus magister adest. Camilla dicit: Pessime! Cur? Cur? Quae est materia magistri? Fabius Camillae respondet: Materia est Astronomia. Camilla dicit: Gratias tibi ago, Fabi! Fabius et Laetitia et Camilla eunt ad scholam. Laetitia et Camilla bonae discipulae sunt; parvi autem discipuli pigri sunt.
(Scaenae scriptae a discipulo nostro nomine Ferdinandus Golombieski.)

Nenhum comentário:

Postar um comentário