domingo, 19 de janeiro de 2014

Ambulatiunculae


His diebus novum coetus genus nomine "ambulatiuncula" (Lusitane rolezinho) emporia* magnarum Brasiliensium urbium turbat. Per interrete, praesertim per Prosopobiblion (Anglice Facebook), notissimum interretialem situm retium congregabilium, apparant  iuvenes hunc coetum, in quo generatim circiter tria millia hominum adsunt. In emporia simul intrant; deinde, per andrones ambulantes, magna voce cantant, exclamant, nonnumquam maxima sonorum intentione musicas, quae Anglice funk nuncupantur, audiunt. Ob metum, tabernarii ostia tabernarum suarum, quamquam emptores adhuc in taberna sunt, claudunt. Non raro custodibus - sive publicis sive emporiorum - iuvenes illos vi ex emporiis expellere necesse est ut incolumitas visitatorum laboratorumque firmata sit. Qui factionibus sinistris favent 'iuvenes illos pacificos esse atque tantummodo propter cutis colorem vel paupertatem vexari' dicunt, nam nonnulli qui in illas ambulatiunculas conveniunt nigri atque pauperes sunt; ita accusant homines divites albosque cute - qui, ut putant, soli emporia illa frequentant - de discriminatione phyletica ac sociali. Alii vero putant iuvenes illos solum tumultuari velle, quia emporia, in quae homines - saepe cum familia - emendi causa eunt, non sunt loca ad tales coetus; praeterea dicunt 'factiones sinistras illis ambulatiunculis favere ut oppositio classium alatur'.

*Emporium est aedificium magnum in quo multae variaeque tabernae inveniuntur.

Nenhum comentário:

Postar um comentário