sábado, 6 de setembro de 2014

Femina legens


Nox est. Familia dormit. Cur femina nocte legit? Femina nocte legit quia quieta est. Ea legere amat. Lux librum illustrat tantum, ergo, liber illustratur ab luce. In mensa chartae et flores et lampas sunt. Ubi mensa est? Mensa in medio atrio est. Lux lucernae non est, in domo sua, ad illustrandum atrium. Quem librum ea legit? Ea legit ‘Fortunae Thomae Sawyer'; fabula clara pueri callidi.
Domus feminae quieta est, quia sonus intus non est, nec foras. Ea habitat prope oceanum. Oceanus vastus est ut caelum. Post terrae caelum, spatium est cum stellis errantibus et stellis inerrantibus et cavis nigris et galaxiis et ceteris. Universum arcanum est. Id bonum non est, nec malum. Vita humana cognoscere potest et interrogare et dubitare. Universum infinitum et magnum est. Vita humana finita et brevis est, ergo, id ab homine cognosci potest, sed non omnis res. Nostra hac aetate universum res vera est et quoque vita humana in universo. Veritas cognitio est quam homines de ipsis rebus habent.

Femina legens cognitionem auget de mundo. Femina legens se non movet, nam attenta est. Fenestra domus aperta est. Ventus frigidus per fenestram intrat. Nox non est calida, sed frigida. Quot annos habet femina? Femina viginti annos habet. Ea multos libros legit. Estne erudita? Ita! Ea se docet ad docendum fratres et alias personas. Quod nomen est eius feminae? Nomen eius est Fabiana. Postea, Fabiana dormit. Prima luce, gallus canens novum diem salulat. Aves vigilant atque volant. Quo aves eunt? Aves quaerunt cibum.
Postscriptum – Femina magistra fieri desiderat.
Ante diem decimum Kalendas Augustas, Mercurii dies. Dies vicesimus tertius mensis Iulii, feria quarta.
Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.

Nenhum comentário:

Postar um comentário