Pagina interretialis in qua tractantur omnia ea quae ad Latinitatis studium pertinent. Apud nos lingua Latina viva est atque via certa ad antiquorum sapientiam. Hic licet de omnibus rebus disputare, dummodo Latine disputentur. Delebuntur ea quae non sunt Latine scripta.
sexta-feira, 6 de junho de 2014
Duae Feminae
Duae Feminae sunt in horto. Eae sunt prope fluvium. Fluvius non tam longus est, itaque multos pisces habere non potest. Pisces in aqua vivunt, nec in terra vivere possunt, nam pisces in aere spirare non possunt. Pisces alas non habent, caudas autem habent. In aere non sunt aves.
Feminae procul ab domo sua sunt. Natura per se intellegitur: circum eas sunt multi flores et plantae. Procul ab eis sunt arbores et montes. Flores sunt formosi propter multos colores .
Hodie calidus est sol et in aqua refertur. Duae feminae calorem sentiunt. Parvae nubes in caelo sunt quia, in loco, non sunt pluviae frequentes.
Quid feminae faciunt? Feminae colloquium habent. Quae feminae sunt? Femina quae corbem in manibus portat est Sempronia. Altera femina quae Semproniam spectat est Iulia. Sempronia et Iulia sincerae sunt in colloquiis suis.
Textus a Ferdinando Golombieski scriptus.
Assinar:
Postar comentários (Atom)
Nenhum comentário:
Postar um comentário