domingo, 12 de janeiro de 2014

Lingua Latina Moderna - III

telephonulum gestabile


Cum Alexander Bell telephonum excogitavit, impossibile erat ei putare instrumentum suum olim ad multas alias res usurum esse praeter illud ad quod factus est, id est, ad hominibus potestatem dandam inter se, quamquam ab alterutro absentes, colloquendi. Multo tempore post, telephonum valde mutatum est. Hodie multa sunt genera telephonorum ex quibus usitatissimum est telephonulum gestabile. Telephonulum gestabile est parvum telephonum quod homines secum, quocumque eunt, ferre possunt, exempli gratia, in sinibus braccarum vel in perulis feminarum. Per telephonulum gestabile homines non solum alios appellant, sed etiam pelliculas vident, musicam audiunt, ludunt, nuntios breves mittunt. Revera multi sunt qui sine telephonulo gestabili vivere nequeunt.

Nenhum comentário:

Postar um comentário